[29] EPISTOLA XXIX. Clarissimo viro & Excellenti virtute & eruditione ornato D. IOHANNI STURMIO, Amico suo carissimo. Haec cum scriberem nondum advenerat, quem spero & literas a te adferre & de Rep. multorum sermones ac divinationes narraturum esse. Moto enim bello Gallico, magnae rerum humanarum conversiones impendent. Rex Gallicus cum filiis duobus in castris est, quae nunc in Nerviis esse dicuntur. Brabanti adhuc tenent oppidum Hensberg, ad quod cum accessisset alius exercitus Brabanticus, statim revocatus est, ut Gallis occurrat. Ajunt & Anglorum copias vagari in extrema ora regni Gallici. Haec jam ferebantur, nec dubito famam atrociora nunciaturam esse, priusquam hae literae ad te perveniant. Arbitror autem te ut alios bonos Viros ubique terrarum magno in dolore esse propter Remp. Ecclesias, literas, multa etiam de futura Vastitate, & victoris iracundia cogitare. Quare si quam consolationem in tantis publicis malis aut •παραινησιν• ad te scribere possem, non aliud argumentum aptius huic tempori arbitrarer. Ego quidem etsi & lugeo Remp. & lugendam censeo: tamen eo moderatius haec mala fero, quia bellum non ex nostris controversiis, sed ex stultis Principum cupiditatibus •και πολυ πραγμοσυνη• exarsit. Deinde si fato Caroli potentia crescet, ut multi augurantur, etiamsi erit •μοναρχια• Domini lenitate mitigabitur. Denique etsi ruinas imperiorum saepe duriter quassarunt Ecclesiam; tamen scimus Deum ei quasdam hospitia servare, ac fortassis in Germania in urbibus, quas & aequissimis imperiis reguntur, & munitissimae sunt, propter hos ipsos Regum tumultus, qui impendent, Ecclesias collocavit, ut latebras habeant tranquilliores, ne studia literarum penitus deleantur. Saepe igitur duplici nomine vos beatos esse judicavi, & quia a Principum negotiis procul abestis, & quia in illa urbium tranquillitate literarum studiis uberius frui potestis. Nostras Scholas quoties subitis •και πανικοις• tumultibus Principum turbantur? Deinde quo jam me animo esse censes de Turcica irruptione cogitantem, quas vastitatem minatur toti huic Germaniae lateri in quo Academiola nostra sita est. Quid in altera Europae parte de Lutetia futurum censes? Si Hispani Gallias deripient. Nos quidem, dum licet, studia literarum colimus, ut posteritas seminaria Ecclesiarum habeat, teque id magis facere convenit, qui & ingenio me multosque alios superas, & in Aristocratia tranquillissime vivis, ubi etiamsi fortassis quadam communi Germaniae rusticitate, nostras literas minus sunt in honore quam decuit, tamen alia commoda multa sunt, quae nos non habemus. Non premunt vos Aulicae Tyrannides, non impediunt disciplinam, non fallunt pacta, valet legum authoritas, retinetur tranquillitas; possem alia multa recitare, quae omitto. Etsi igitur quaedam istic desideras, ut in proxima tua epistola significas: tamen te adhortor, ut hoc praesertim tristissimo tempore, sapientiam esse statuas •τα παροντα στεργειν•, & domicilium illud quod contigit, boni consulas, & magno animo docendi laborem profuturum posteritati perferas. Vidi aulas vere, ut Lucianus inquit, similes esse tragicis libris, qui foris pulchre ornati sunt, intus continent tristissimos casus. Minus est splendida scolastica vita; sed revera melius de genere humano meretur. Quid est enim utilius, addo etiam quid gloriosius est, quam teneras mentes salutari doctrina de Deo, de Natura rerum, de bonis moribus imbuere. Id lumen est unicum vitae. Nec tu eas scholas aut coetus vestro sodalitio anteferas, in quibus magis ostentationi ingeniorum quam utilitati juventutis ac posteritati servitur. Quodque in his nostris conventibus, quod saepe deploro, disciplinae vincula nimium laxata sunt, vos vestrum gregem facilius, & regitis & coercitis, & hac in re legibus & authoritate gubernatorum adjuvamini. Scriberem ad te de vita scolastica prolixius, nisi scirem me inepte facere, si longam declamationem homo infans apud eloquentem instituerem, tantum animi mei judicium tibi ostendere volui, quod in proxima epistola significare visus es, quaedam in tuo munere •βαρεως φερειν•. Sed expecto a te, & longiorem & dilucidiorem epistolam. Bene Vale & ignoscito meis ineptiis. Salutem opto D. Gerbelio, D. Sapido & Cratoni nostro. PHILIPPUS MELANCHTON |